Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXXII.

1342, August 25. Frankenstein.

Herzog Nicolaus (vgl. No. CLXXVIII.) gestattet dem Ritter Nicolaus de Dangelwicz ein Allod im Dorfe Baitzen in Erbe zu verwandeln.

In nomine domini amen. Nicolaus dei gratia dux Slesie et dominus in Munstirberg notum facimus universis, quod, quia nobilis vir Nicolaus de Dangelwicz miles fidelis noster carissimus, allodium suum, situm in Beyczano nostri Munst. districtus, in hereditates convertere decrevit et de mansis aratoriis facere censuales nobisque, ut ad hoc nostrum prebeamus assensum, humi­liter supplicavit; nos igitur ipsius petitione utpote iusta, que digne meretur assensum, admissa in predicta de puro nostre mentis beneplacito voluntarie consentimus, dantes et concedentes eidem, heredibus, proheredibus ac successoribus suis legittimis in predictis mansis, quotquot ex ipsos allodio, ut prescribitur, hereditati fuerint, exactiones nostras pecuniarum et annone, pecunias monetales et cetera iura nostra ducalia, quibus nominibus appellentur ad habendum, tenen­dum, possidendum temporibus perpetuis pacifice et quiete, presentium sub nostro maiori sigillo testimonio litterarum; nobilibus viris dominis: Ulrico de Lewinrode, Johanne de Budow, Sewringo de Byberstein, Wytkone Boemo, Ramvoldo Stoschonis, Cunado dicto de Revbenicz nostris fidelibus et domino Johanne de Altamuta canonico ecclesie sancte Crucis Wratislaviensis, curie nostre prothonotario testibus ad premissa. Datum in civitate Frankenstein dominica proxima post diem sancti Bartholomei apostoli anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo.

Or. Perg. An rothseidnen gedrehten Fäden das S. mit Rücksiegel. Das erstere, mit seines verstorbenen Vaters zweitem Reitersiegel in Grösse und Darstellung fast völlig übereinstimmende trägt die Umschrift: NICOL . DEI . GRA . DUX . SLE : ET . DNS . MUNST. Das Rücksiegel führt den Adlerschild; darüber ein Helm mit geschachtem Schirmbrette und nach hinten abfliegender Binde. Umschrift; † S. NICOLAI . DVCIS . MVNSTER­BERGNSIS.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów